monumenta.ch > Plinius > sectio 227

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 227
{XXXVII} fiunt et culpa colentium vitia, cum praestringuntur, ut dictum est, aut circumfossor iniurioso ictu verberavit vel etiam subarator inprudens luxavit radices corpusve desquamavit. sunt et quaedam contusio falcis hebetioris. quibus omnibus causis difficilius tolerant frigora aut aestus, quoniam in ulcus penetrat iniuria omnis a foris. infirmissima vero malus, maximeque quae dulcis est.